- MYRON
- I.MYRONSicyonis tyrannus, seu mitis; successor, et ut videtur, fil. Orthagorae. Eius meminit Aristot. l. 5. Pol. c. 11. et 12.II.MYRONstatuarius insignis, Olymp. 84. Ageladis discipulus, qui cum multis aliis operibus, tum praecipud buculâ, ex aere, verae vaccae simillimâ, claruit Poetarum versibus: Propert. l. 2. Eleg. 31. v. 7.Atque aram circum steterant armenta MyronisQuatuor artificis vivida signa boves.Ovid. l. 3. de Arte amandi, v. 219.Quae nuncnomen habent operosi signa Myronis,Pondus iners quondam duraque massa fuit.Idem Ponticorum l. 4. Ep. 1. v. 34.Ut similis verae vacca Myronis opus.Iuvenal. Sat. 8. v. 102.Et cum Parrhasii tabulis, signisque Myronis.Stat. l. 1. Sylv. 3. v. 50. In Tiburtino Manlii,Quicquid et argento primum, vel in aere MyronisLusit, et enormes manus est experta colossos.Idem l. 4. Sylv. 6. v. 25.Hic tibi quae docto multum vigilata MyroniAera. ———Petronius, Myron qui pene hominum animas, ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. Vide Plin. l. 34. c. 8. Legendus etiam l. 4. Antholog. Tit. Ε᾿ις ἀγάλματα ζώων, quae epigrammata Latine fecit Ausonius, Epigr. 57. 58. etc. Item Rex Suevorum, in Hispan. Vide Ariamirus.III.MYRONurbs Lyciae. Vide Myra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.